23,7] VII. Legati ad Hannibalem uenerunt pacemque cum eo condicionibus fecerunt ne quis imperator magistratusue Poenorum ius ullum in ciuem Campanum haberet neue ciuis Campanus inuitus militaret munusue faceret; ut suae leges, sui magistratus Capuae essent; ut trecentos ex Romanis captiuis Poenus daret Campanis, quos ipsi elegissent, cum quibus equitum Campanorum, qui in Sicilia stipendia facerent, permutatio fieret. Haec pacta: illa insuper quam quae pacta erant facinora Campani ediderunt: nam praefectos socium ciuesque Romanos alios, partim aliquo militiae munere occupatos, partim priuatis negotiis implicitos, plebs repente omnes comprehensos uelut custodiae causa balneis includi iussit, ubi feruore atque aestu anima interclusa foedum in modum exspirarent
le voila