Tum ad mensam eximia forma pueros delectos jussit consistere eosque nutum illius intuentis diligenter ministrare.
Aderant unguenta, coronae, incendebantur odores, mensae conquisitissimis epulis exstruebantur. Fortunatus sibi Damocles videbatur. In hoc medio apparatu fulgentem gladium e lacunari saeta equina aptum demitti jussit, ut impenderet illius beati cervicibus. Itaque nec pulchros illos ministratores adspiciebat nec plenum artis argentum nec manum porrigebat in mensam, jam ipsae defluebant coronae; denique exoravit tyrannum ut abire liceret, quod jam beatus nollet esse. Satisne videtur declarasse Dionysius nihil esse ei beatum cui semper aliqui terror impendeat?