"Secundum est quod tantum sunt tres figurae. Prima est in qua medius terminus subicitur in prima propositione et praedicatur in secunda. Secunda figura est quando medius terminus praedicatur in utraque. Tertia figura est quando medius terminus subicitur in utraque. Non est apponenda quarta figura, quia si medius terminus praedicetur in prima propositione et subiciatur in secunda, non erit nisi transpositio propositionum positarum in prima figura, et ideo non sequitur alia conclusio quam illa quae sequitur ex praemissis dispositis in prima figura. Et ideo non est negandum quin possit argui ex duabus praemissis in quarum prima medius terminus praedicetur et in secunda subiciatur, sed illa conclusio quae primo sequitur ex illis praemissis erit eadem quae sequitur ex eisdem praemissis dispositis in prima figura. Si enim arguatur sic 'omnis homo est animal; omne animal est substantia', conclusio quae primo sequitur est ista 'igitur omnis homo est substantia'. Et ista sequitur ex praemissis eisdem, dispositis in prima figura, sic 'omne animal est substantia omnis homo est animal; igitur omnis homo est substantia'.
Tertium praeambulum est quod omnis syllogismus, immediate uel mediate, regulatur per dici de omni uel per dici de nullo. Syllogismi enim in prima figura regulantur immediate per dici de omni uel per dici de nullo. Syllogismi autem secundae et tertiae figurae reducuntur in syllogismos primae figurae, uel per conuersionem uel per impossibile uel per transpositionem propositionum, et ideo mediate regulantur per dici de omni uel per dici de nullo. Et quandocumque sic est quod aliquis discursus regulatur per dici de omni uel per dici de nullo, siue mediate siue immediate, ille discursus est bonus.
Est autem dici de omni quando nihil est sumere sub subiecto, quin de eo dicatur praedicatum,. Quod est sic intelligendum: non quod praedicatum conueniat cuilibet de quo dicitur subiectum, -- tunc enim non esset dici de omni nisi in propositionibus ueris --, sed sufficit quod per talem propositionem denotetur quod nihil sit sumere sub subiecto, quin de eo dicatur praedicatum. Et hoc denotatur per omnem propositionem uniuersalem affirmatiuam. Dici de nullo est quando per eam denotatur quod de quocumque dicitur subiectum, quod ab eo remouetur praedicatum. Et hoc denotatur per omnem propositionem uniuersalem negatiuam, siue sit uera siue falsa"