Ha ha ha ha ha Vousme faites tous rire !
Je dirais egaalement kom le disais mon grand pere :
Manius Curius contra Samnites profectus eos ingentibus proeliis vicit. Romam regressus in contione ait : " Tantum agri cepi, ut solitudo futura fuerit, nisi tantum hominum cepissem: tantum porro hominum cepi, ut fame perituri fuerint, nisi tantum agri cepissem." Ex tam opulenta victoria, adeo ditari noluit, ut cum a malevolis interversae pecuniae argueretur, gutto ligneo, quo uti ad sacrificia consueverat, in medium prolato iuraverit se nihil amplius de praeda hostili in domum suam intulisse. Legatis Samnitum aurum offerentibus, cum ipse rapas in foco torreret, " Malo, inquit, haec in fictilibus meis esse, et aurum habentibus imperare." Agri captivi septena iugera populo viritim divisit: cumque ei senatus iugera quinquaginta assignaret, plus accipere noluit, quam singulis fuerat datum, dixitque malum esse civem, cui non idem quod aliis satis esse posset.